Legenda S. Stephani regis maior. Praefatio (9).
2003. február 14. 17:17

Contra multi viri docti textu codicis B1 descriptionem veram operis conservatam esse opinantur, quo etiam partes Legendae maioris in ceteris Hartvici textibus omnibus omissae tradantur. Ex hac sententia fons communis ceterorum Hartvici textuum e codice B1 excerptus est1. At etiam B1 mancam tradit Legendae minoris sententiam, "idemque iussu - adversus eos", de qua supra locuti sumus (p. 372.) aeque ac pars codicum Runensis, qua re nullo modo fieri potest, ut ceteri Hartvici textus eum secuti sint. Scriptor codicis B1 plane idem fecit, quod anno 1358. Marcus Kálti, auctor Chronici Picti Vindobonensis, qui cuidam textui contracto totum primum textum interpolationibus inseruit. At Hartvici ne ulla quidem compositio antiquior - ut Kaindl opinatus est - exstitit, quae Legenda minore caruisset. Quae opinio a Kętrzyński reiecta, neque ab Hóman accepta est2.

Opus igitur Hartvicianum primum proxima cognatione codices V1 et B3 contingunt. Cum tamen uterque textum mutilatum parumque accuratum tradant, editio nostra non hoc textu nititur. Codex V1 breviario destinatus in lectiones divisus est3 et dedicatione in breviario supervacua caret, finis autem legendae non ex voluntate librarii deest: etenim codex, quo legenda nobis asservatur, in fine mutilatus est. Partem textus codex V1 bis scribit, aliam vero partem non eo loco, quo ceteri Hartvici textus, tradit4. Cum haec pars etiam in codice B3 eo loco, quo in codice V1, desideretur, necesse est textum immutatum etiam in exemplari eorum fuisse, quod igitur iam descriptio primi Hartvici textus immutata fuit. - Scriptor codicis B3 manifesto item breviarium quoddam transscribit, qui dedicationem pari modo omittit, textum vero iam p. 432. versu 21., funere S. Stephani enarrato finit, canonisationem autem legendamque S. Dexterae silentio praeterit.

Restat, ut paucis dicamus, quomodo ceteri codices Hartvici - ad familiam Runensem pertinentes - inter se cohaereant. Codices V2 et M1 artissime inter se cohaerent et iisdem omissionibus creberrimis et immutationibus ad genus scribendi spectantibus a ceteris seiunguntur5.

1 Sic Karácsonyi, I.: Századok, 1894. pp. 9 - 16. et Marczali, H.; A magyar történet kútfői az Árpádok korában. (Fontes historiae Hungaricae aetate Arpadiana.) Budapestini, 1881, pp 20 - 21. - Verumtamen iam Pauler codicem B1 non esse principalem antiquissimamque Hartvici conceptionem testimoniis convincentibus demonstravit; conf. op. cit. Századok, 1892. pp. 280 - 282. Post et Kętrzyński similiter atque Pauler de codice B1 opinatus est, nuperrime vero etiam Varju idem censet; conf. Kętrzyński, Wojciech; O kronice węgiersko-polskiej. Rozprawy akademii umiejętnosci. Wydzia hist. - filoz. Ser. II., Tom. IX. W Krakowie, 1897, pp. 379 - 380. et: Varju; op. cit. p. 49.

2 Kętrzyński, op. cit., pp. 380. et 385. - Hóman; Gesta, pp. 41 - 43. - Kaindl; Studien zu d. ungarischen Geschichtsquellen. Vindobonae, 1894. pars. I. pp. 9 - 15.

3 Hanc ob causam responsoria verbis "Tu autem..." incipientia ei insunt.

4 Conf.: p. 433. annot. *** et 432. annot. †† et 423. annot. **

5 Ex. gr. p. 410. annot. *** "in inferiores Hungarie partes esset" om. V2 M1 "utroque iure" om. V2 M1 (p. 414. annot. *) "verbum ipsius comitante" om. V2 M1 (p. 422. annot. †) - "de sociorum nostrorum" add. V2 M1 (p. 426. annot. **) - "in Pannonia Christiane fidei semina iacientes" om. V2 M1 (p. 433. annot. †), ut locos minoris momenti omittam. - V2 non est descriptio codicis M1, quia quibusdam locis aeque ac ceteri codices a M1 discrepat. Ex. gr.: (p. 424. annot. w.): "in" om. M1, exhibent V2 et ceteri omnes - (p. 419. annot. d.): "terrarum" M1, "terre" V2 et ceteri codices, - (p. 411. annot. e'.): "vero", om. M1, exhibent V2 et ceteri. Idemque demonstrat textus Vitae Sancti Emerici, quam ambo codices aeque exhibent; M1 omittit sententiam: "Eumque, cui septena multiplicaret oscula, virginalem vitam perduxisse asseruit", quam V2, et omnes ceteri codices vitam S. Emerici asservantes exhibent.

Praefatio (10).
Praefatio (8).

Címkék:
megmondó
A Párt és a liberálisok bevallott esküszegése nem zavarta a berlini írót.
  • Demokratikus fordulat jelei Európában
    Ha ténylegesen cégként menedzselnek itt demokráciákat, akkor jogunk lenne tudni legalább azt, hogy ki jár el tulajdonosként...
  • Ottlik, százas
    Az Iskola a határon-t ezerféleképpen lehet olvasni, használni. Kétszer ugyanúgy sohasem.
  • Nem csak az eper
    A cég egyik vezetője nemrég bevallotta, hogy az üzleteik polcain sorakozó élelmiszerek húsz százaléka nem szerves anyag. Azaz teljesen mű!
  • Iszlamofóbia?!
    Nyugati társadalomkutatók azt jelzik előre, hogy 2040-re Németország lakóinak statisztikájában 35%, Franciaországéban 40% lesz az immigráció aránya
  • Hírstart
  • Hírkereső
  • Hírlista
  • News Agent
  • Jobbhírek
  • Alternatív Hírportál
  • FrissInfo
  • Hírlapom
  • Startlap
  • A hírek
  • Hírfal
  • Oldal.info
  • Hírmutató
  • Polgári Szemle
  • Időjárás
  • Bálványosimádó